Evangelium Secundum Lucam*

Caput 24: Versus 25

O stulti et tardi corde.Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quae novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetae de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum praedixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?
(* Traductions européennes)